monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 6 > CAPUT 4 > PRAEFATIO > CAPUT 8 > CAPUT 3 > CAPUT 7 > PRAEFATIO > CAPUT 4
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 3 <<< >>> 5
Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 4
1 iamnunc illud accedit, quod aeque manifestum est, speculi ratione imaginem reddi, quia numquam nisi e contrario redditur, id est nisi ex altera parte stetit quod appareret, ex altera quod ostenderet.2 Rationes, quae non persuadent sed cogunt, a geometris aferuntur, nec dubium cuiquam relinquitur, quin arcus imago solis sit male expressi ob uitium figuramque speculi: nos interim temptemus alias probationes, quae de plano legi possint.3 Inter argumenta sic nascentis arcus pono, quod celerrime nascitur.4 Ingens enim uariumque corpus intra momentum subtexitur caelo et aeque celeriter aboletur; nihil autem tam cito redditur quam a speculo imago; non enim facit quicquam sed ostendit.5 Parianus Artemidorus adicit etiam, quale genus nubis esse debeat, quod talem solis imaginem reddit: Si speculum, inquit, concauum feceris, quod sit sectae pilae pars, si extra medium constiteris, quicumque iuxta te steterint, inuersi tibi uidebuntur et propiores a te quam a speculo; idem, inquit, euenit, cum rotundam et cauam nubem intuemur a latere, ut solis imago a nube discedat propiorque nobis sit et in nos magis conuersa.6 Color illi igneus a sole est, caeruleus a nube, ceteri utriusque mixturae.
Seneca HOME
bnf6286.42 bnf6387.31