monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 6 > CAPUT 4 > PRAEFATIO > CAPUT 8 > CAPUT 3 > CAPUT 7 > PRAEFATIO > CAPUT 4 > CAPUT 3
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 2 <<< >>> 4
Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 3
1 At contra arcus nocte non fit aut admodum raro, quia luna non habet tantum uirium, ut nubes transeat et illis colorem suffundat, qualem accipiunt sole perstrictae.2 Sic enim formam arcus discoloris efficiunt: quia aliae partes in nubibus tumidiores sunt aliae summissiores, quaedam crassiores, quam ut solem transmittant, aliae imbecilliores, quam ut excludant, haec inaequalitas alternis lucem umbramque permiscet et exprimit illam mirabilem arcus uarietatem.3 Altera causa arcus eiusmodi redditur: uidemus, cum fistula aliquo loco rupta est, aquam per tenue foramen elidi, quae sparsa contra solem oblique positum faciem arcus repraesentat.4 Idem uidebis accidere, si quando uolueris obseruare fullonem: cum os aqua impleuit et uestimenta tendiculis diducta leuiter aspergit, apparet uarios edi colores in illo aere asperso, quales fulgere in arcu solent.5 Huius rei causam in umore esse ne dubitaueris (non fit enim umquam arcus nisi nubilo); sed quaeramus, quemadmodum fiat.6 Quidam aiunt esse aliqua stillicidia, quae solem transmittant, quaedam magis coacta, quam ut transluceant: itaque ab illis fulgorem reddi, ab his umbram, et sic utriusque intercursu effici arcum, in quo pars fulgeat, quae solem recipit, pars obscurior sit, quae exclusit et ex se umbram proximis fecit.7 Hoc ita esse quidam negant. Poterat enim uerum uideri, si arcus duos tantum haberet colores, si ex lumine umbraque constaret: sed nunc, "diuersi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant'. Videmus in eo aliquid flammei aliquid lutei aliquid caerulei et alia in picturae modum subtilibus lineis ducta, [ut ait poeta,] an dissimiles colores sint, scire non possis, nisi cum primis extrema contuleris: nam commissura decipit, usque eo mira arte naturae; quod a simillimo coepit, in dissimillimo desinit.8 Quid ergo istic duo colores faciunt lucis atque umbrae, cum innumerabilium ratio reddenda sit? Quidam ita existimant arcum fieri: in ea parte, in qua iam pluit, singula stillicidia pluuiae cadentis singula esse specula, a singulis ergo reddi imaginem solis; deinde multas imagines, immo innumerabiles, et deuexas et in praeceps euntes confundi: itaque arcum esse multarum solis imaginum confusionem.9 Hoc sic colligunt: pelues, inquiunt, mille sereno die porte, omnes habebunt imagines solis; in singulis foliis dispone guttas, singulae habebunt imaginem solis.10 At contra ingens stagnum non amplius habebit quam unam imaginem.11 Quare? Quia omnis circumscripta leuitas et circumdata suis finibus speculum est.12 Itaque piscinam ingentis magnitudinis insertis parietibus diuide, totidem illa habebit imagines solis, quot lacus habuerit; relinque illam sic ut est: diffusa semel tibi imaginem reddet.13 Nihil refert, quam exiguus sit umor aut lacus: si determinatus est, speculum est.14 Ergo stillicidia illa infinita, quae imber cadens defert, totidem specula sunt, totidem solis facies habent; hae contra intuenti perturbatae apparent, nec dispiciuntur interualla, quibus singulae distant, spatio prohibente discerni; unde pro singulis apparet una facies turbida ex omnibus.15 Aristoteles idem iudicat: Ab omni, inquit, leuitate acies radios suos replicat; nihil autem est leuius aqua et aere: ergo etiam ab aere spisso uisus noster in nos redit.16 Ubi uero acies hebes et infirma est, qualislibet aeris ictu deficiet.17 Quidam itaque hoc genere ualetudinis laborant, ut ipsi sibi uideantur occurrere, ut ubique imaginem suam cernant.18 Quare? Quia infirma uis oculorum non potest perrumpere ne sibi quidem proximum aera sed resilit.19 Itaque quod in aliis efficit densus aer, in his facit omnis; satis enim ualet qualiscumque ad imbecillam aciem repellendam.20 Longe autem magis uisum nobis nostrum remittit aqua, quia crassior est et peruinci non potest, sed radios luminum nostrorum moratur et eo, unde exierunt, reflectit.21 Ergo cum multa stillicidia sint, totidem specula sunt; sed quia parua sunt, solis colorem sine figura exprimunt.22 Deinde cum in stillicidiis innumerabilibus et sine interuallo cadentibus reddatur idem color, incipit facies esse non multarum imaginum et intermissarum, sed unius longae atque continuae.23 "Quomodo", inquis, "tu mihi multa milia imaginum istic esse dicis, ubi ego nullam uideo? Et quare, cum solis color unus sit, imaginum diuersus est?" Ut et haec, quae proposuisti, refellam et alia, quae non minus refellenda sunt, illud dicam oportet: nihil esse acie nostra fallacius non tantum in his, a quibus subtiliter peruidendis illam locorum diuersitas submouet, sed etiam in his quoque, quae ad manum cernit: remus tenui aqua tegitur et fracti speciem reddit; poma per uitrum aspicientibus multo maiora sunt; columnarum interualla porticus longior iungit.24 Ad ipsum solem reuertere: hunc, quem toto terrarum orbe maiorem probat ratio, acies nostra sic contraxit, ut sapientes uiri pedalem esse contenderent; quem uelocissimum omnium scimus, nemo nostrum moueri uidet, nec ire crederemus, nisi appareret isse.25 Mundum ipsum praecipiti uelocitate labentem et ortus occasusque intra momentum temporis reuoluentem nemo nostrum sentit procedere.26 Quid ergo miraris, si oculi nostri imbrium stillicidia non separant et ex ingenti spatio intuentibus minutarum imaginum discrimen interit? Illud dubium esse nulli potest, quin arcus imago solis sit roscida et caua nube concepta.27 Quod ex hoc tibi appareat: numquam non aduersa soli est, sublimis aut humilis, prout ille se submisit aut sustulit, in contrarium mota; illo enim descendente altior est, alto depressior.28 Saepe talis nubes a latere solis est nec arcum efficit, quia non ex recto imaginem trahit.29 Varietas autem non ob aliam causam fit, quam quia pars coloris sole est, pars a nube: in illa umor modo caeruleas lineas modo uirides modo purpurae similes et luteas aut igneas ducit, duobus coloribus hanc uarietatem efficientibus, remisso et intento.30 Sic enim et purpura eodem conchylio non in unum modum exit: interest, quamdiu macerata sit, crassius medicamentum an aquatius traxerit, saepius mersa sit et excocta an semel tincta.31 Non est ergo mirum si, cum duae res sint, sol et nubes, id est corpus et speculum, tam multa genera colorum exprimuntur, quam multis generibus possunt ista incitari aut relanguescere: alius est enim color ex igneo lumine, alius ex obtunso et leniore.32 In aliis rebus uaga inquisitio est, ubi non habemus, quod manu tenere possimus, et late coniectura mittenda est; hic apparet duas causas esse arcus, solem nubemque, quia nec sereno umquam fit nec nubilo ita, ut sol lateat: ergo utique ex his est, quorum sine altero non est.
Seneca HOME
bnf6286.41 bnf6387.30
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 2 <<< >>> 4
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 6 > CAPUT 4 > PRAEFATIO > CAPUT 8 > CAPUT 3 > CAPUT 7 > PRAEFATIO > CAPUT 4 > CAPUT 3
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik