monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 1 <<<     >>> 3

Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 2

1 Videamus nunc, quemadmodum fiat is fulgor, qui sidera circumuenit.2 Memoriae proditum est, quo die urbem diuus Augustus' Apollonia reuersus intrauit, circa solem uisum coloris uarii circulum, qualis esse in arcu solet.3 Hunc Graeci G–halo uocant, nos dicere coronam aptissime possumus.4 Quae quemadmodum fieri dicatur, exponam.5 Cum in piscinam lapis missus est, uidemus in multos orbes aquam discedere et fieri primum angustissimum orbem, deinde laxiorem ac deinde alios maiores, donec euanescat impetus et in planitiem immotarum aquarum soluatur; tale quiddam cogitemus fieri etiam in aere: cum spissior factus est, sentire plagam potest; lux solis aut lunae uel cuiuslibet sideris incurrens recedere illum in circulos cogito.6 Nam umor et aer et omne, quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur, qualis est eius, quod impellit; omne autem lumen rotundum est: ergo et aer in hunc modum lumine percussus exibit.7 Ob hoc tales splendores Graeci areas uocauerunt, quia fere terendis frugibus destinata loca rotunda sunt.8 Non est autem, quod existimemus istas, siue areae siue coronae sunt, in uicinia siderum fieri.9 Plurimum enim ab his abstint, quamuis cingere ea et coronare uideantur: non longe a terra fit talis effigies, quam uisus noster solita imbecillitate deceptus circa ipsum sidus putat positam.10 In uicinia autem stellarum et solis nihil tale fieri potest, quia illic tenuis aether est.11 Nam formae crassis demum spissisque corporibus imprimi solent, in subtilibus non habent, ubi consistant aut haereant: in balneis quoque circa lucernam tale quiddam aspici solet ob aeris densi obscuritatem, frequentissime autem austro, cum caelum maxime graue et spissum est.12 Nonnumquam paulatim diluuntur et desinunt, nonnumquam ab aliqua parte rumpuntur et inde uentum nautici expectant, unde contextus coronae periit: si a septemtrione discessit, aquilo erit, si ab occidente, fauonius.13 Quod argumentum est intra eam partem caeli has fieri coronas, intra quam uenti quoque esse solent: superiora non habent coronas, quia ne uentos quidem.14 His argumentis et illud adice, numquam coronam colligi nisi stabili aere et pigro uento; aliter non solet aspici. Nam qui stat aer, impelli et diduci et in aliquam faciem fingi potest; is autem qui fluit ne feritur quidem lumine (non enim resistit nec formatur, quia prima quaeque pars eius dissipatur): numquam ergo ullum sidus talem sibi efligiem circumdabit, nisi cum aer erit densus atque immotus et ob hoc custodiens incidentem in se rotundi lineam luminis. Nec sine causa; repete enim exemplum, quod paulo ante' proposui: lapillus in piscinam aut lacum et alligatam aquam missus circulos facit innumerabiles; at hoc idem non faciet in flumine (quare? Quia omnem figuram fugiens aqua disturbat): idem ergo in aere euenit, ut ille, qui manet, possit figurari, at ille, qui rapitur et currit, non det sui potestatem et omnem ictum uenientemque formam ex eo turbet.15 Hae, de quibus dixi, coronae cum dilapsae sunt aequaliter et in semet ipsae euanuerunt, significatur quies aeris et otium et tranquillitas; cum ad unam partem cesserunt, illinc uentus est, unde finduntur; si ruptae pluribus locis surit, tempestas fit.16 Quare id accidat, ex his, quae iam exposui, intellegi potest.17 Nam si facies uniuersa subsedit, apparet temperatum esse aera, et sic placidum; si ab una parte intercisa est, apparet inde aera incumbere: et ideo illa regio uentum dabit.18 At cum undique lacerata et concerpta est, manifestum est a pluribus partibus in illam impetum fieri et inquietum aera hinc atque illinc assilire: itaque ex hac inconstantia caeli tam multa temptantis et undique laborantis apparet futura tempestas uentorum plurium.19 Hae coronae noctibus fere circa lunam et alias stellas notantur, interdiu raro, adeo ut quidam ex Graecis negauerint omnino eas fieri, cum illos historiae coarguant.20 Causa autem raritatis haec est, quod solis fortius lumen est et aer ipse agitatus ab illo calefactusque solutior: lunae inertior uis est ideoque facilius a circumposito aere sustinetur; aeque cetera sidera infirma sunt nec perrumpere aera ui sua possunt: excipitur itaque illorum imago et in materia solidiore ac minus cedente seruatur.21 Debet enim aer nec tam spissus esse, ut excludat ac summoueat a se lumen immissum, nec tam tenuis aut solutus, ut nullam uenientibus radiis moram praebeat.22 Haec noctibus temperatura contingit, cum sidera circumiectum aera luce leni non pugnaciter nec aspere feriunt spissioremque, quam solet esse interdiu, inficiunt.
Seneca HOME

bnf6286.41 bnf6387.29

Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 1 <<<     >>> 3
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik