Seneca, Medea, 5, Scaena I. Nuntius Chorus Medea
| 1 | Nun. periere cuncta, concidit regni status; |
| 2 | nata atque genitor cinere permixto iacent. |
| 3 | Chor. qua fraude capti? Nun. qua solent reges capi:donis. |
| 4 | Chor. in illis esse quis potuit dolus? |
| 5 | Nun. et ipse miror vixque iam facto malo |
| 6 | potuisse fieri credo. Chor. quis cladis modus? |
| 7 | Nun. vidus per omnem regiae partem furit |
| 8 | ut iussus ignis: iam domus tota occidit, |
| 9 | urbi timetur. Chor. unda flammas opprimat. |
| 10 | Nun. et hoc in ista clade mirandum accidit: |
| 11 | alit unda flammas, quoque prohibetur magis, |
| 12 | magis ardet ignis: ipsa praesidia occupat. |