monumenta.ch > Seneca > 1 > > c > 1
>>> Seneca, Medea, 4, Scaena II. Medea Nutrix

Seneca, Medea, 4, Scaena I. Nutrix Chorus

1 Nut. pavet animus, horret: magna pernicies adest.
2 immane quantum augescit et semet dolor
3 accendit ipse vimque praeteritam integrat.
4 vidi furentem saepe et aggressam deos,
5 caelum trahentem: maius his, maius parat
6 Medea monstrum. namque ut attonito gradu
7 evasit et penetrale funestum attigit,
8 totas opes effundit et quidquid diu
9 etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat
10 turbam malorum, arcana secreta abdita,
11 et triste laeva +comparans+ sacrum manu
12 pestes vocat quascumque ferventis creat
13 harena Libyae quasque perpetua nive
14 Taurus coercet frigore Arctoo rigens,
15 et omne monstrum. tracta magicis cantibus
16 squamifera latebris turba desertis adest.
17 hic saeva serpens corpus immensum trahit
18 trifidamque linguam exertat et quaerit quibus
19 mortifera veniat: carmine audito stupet
20 tumidumque nodis corpus aggestis plicat
21 cogitque in orbes. ?parva sunt? inquit ?mala
22 et vile telum est, ima quod tellus creat:
23 caelo petam venena. iam iam tempus est
24 aliquid movere fraude vulgari altius.
25 huc ille vasti more torrentis iacens
26 descendat anguis, cuius immensos duae,
27 maior minorque, sentiunt nodos ferae
28 (maior Pelasgis apta, Sidoniis minor),
29 pressasque tandem solvat Ophiuchus manus
30 virusque fundat; adsit ad cantus meos
31 lacessere ausus gemina Python numina,
32 et Hydra et omnis redeat Herculea manu
33 succisa serpens, caede se reparans sua.
34 tu quoque relictis pervigil Colchis ades,
35 sopite primum cantibus, serpens, meis.?
36 postquam evocavit omne serpentum genus,
37 congerit in unum frugis infaustae mala:
38 quaecumque generat invius saxis Eryx,
39 quae fert opertis hieme perpetua iugis
40 sparsus cruore Caucasus Promethei,
41 pharetraque pugnax Medus aut Parthi leves,
42 et quis sagittas divites Arabes linunt
43 aut quos sub axe frigido sucos legunt
44 lucis Suebae nobiles Hyrcaniis;
45 quodcumque tellus vere nidifico creat
46 aut rigida cum iam bruma decussit decus
47 nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu,
48 quodcumque gramen flore mortifero viret,
49 dirusque tortis sucus in radicibus
50 causas nocendi gignit, attrectat manu.
51 Haemonius illas contulit pestes Athos,
52 has Pindus ingens, illa Pangaei iugis
53 teneram cruenta falce deposuit comam;
54 has aluit altum gurgitem Tigris premens,
55 Danuvius illas, has per arentes plagas
56 tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis,
57 nomenque terris qui dedit Baetis suis
58 Hesperia pulsans maria languenti vado.
59 haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem,
60 illius alta nocte succisus frutex;
61 at huius ungue secta cantato seges.
62 mortifera carpit gramina ac serpentium
63 saniem exprimit miscetque et obscenas aves
64 maestique cor bubonis et raucae strigis
65 exsecta vivae viscera. haec scelerum artifex
66 discreta ponit: his rapax vis ignium,
67 his gelida pigri frigoris glacies inest.
68 addit venenis verba non illis minus
69 metuenda. sonuit ecce vesano gradu
70 canitque. mundus vocibus primis tremit.
Seneca HOME

bav1671.249 bis955.252 bnf8055.363 bnf8260.101

>>> Seneca, Medea, 4, Scaena II. Medea Nutrix
monumenta.ch > Seneca > 1 > > c > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik