Seneca, Medea, 3, Scaena II. Iason Medea Nutrix
| 1 | Ias. O dura fata semper et sortem asperam, |
| 2 | cum saevit et cum parcit ex aequo malam! |
| 3 | remedia quotiens invenit nobis deus |
| 4 | periculis peiora: si vellem fidem |
| 5 | praestare meritis coniugis, leto fuit |
| 6 | caput offerendum; si mori nollem, fide |
| 7 | misero carendum. non timor vicit fidem, |
| 8 | sed trepida pietas: quippe sequeretur necem |
| 9 | proles parentum. sancta si caelum incolis |
| 10 | Iustitia, numen invoco ac testor tuum: |
| 11 | nati patrem vicere. quin ipsam quoque, |
| 12 | etsi ferox est corde nec patiens iugi, |
| 13 | consulere natis malle quam thalamis reor. |
| 14 | constituit animus precibus iratam aggredi. |
| 15 | atque ecce, viso memet exiluit, furit, |
| 16 | fert odia prae se: totus in vultu est dolor. |
| 17 | Med. fugimus, Iason, fugimus - hoc non est novum, |
| 18 | mutare sedes; causa fugiendi nova est: |
| 19 | pro te solebam fugere. discedo, exeo, |
| 20 | penatibus profugere quam cogis tuis. |
| 21 | at quo remittis? Phasin et Colchos petam |
| 22 | patriumque regnum quaeque fraternus cruor |
| 23 | perfudit arva? quas peti terras iubes? |
| 24 | quae maria monstras? pontici fauces freti |
| 25 | per quas revexi nobilem regum manum |
| 26 | adulterum secuta per Symplegadas? |
| 27 | parvamne Iolcon, Thessala an Tempe petam? |
| 28 | quascumque aperui tibi vias, clausi mihi - |
| 29 | quo me remittis? exuli exilium imperas |
| 30 | nec das. eatur. regius iussit gener: |
| 31 | nihil recuso. dira supplicia ingere: |
| 32 | merui. cruentis paelicem poenis premat |
| 33 | regalis ira, vinculis oneret manus |
| 34 | clausamque saxo noctis aeternae obruat: |
| 35 | minora meritis patiar - ingratum caput, |
| 36 | revolvat animus igneos tauri halitus |
| 37 | interque saevos gentis indomitae metus |
| 38 | armifero in arvo flammeum Aeetae pecus, |
| 39 | hostisque subiti tela, cum iussu meo |
| 40 | terrigena miles mutua caede occidit; |
| 41 | adice expetita spolia Phrixei arietis |
| 42 | somnoque iussum lumina ignoto dare |
| 43 | insomne monstrum, traditum fratrem neci |
| 44 | et scelere in uno non semel factum scelus, |
| 45 | ausasque natas fraude deceptas mea |
| 46 | secare membra non revicturi senis: |
| 47 | per spes tuorum liberum et certum larem, |
| 48 | per victa monstra, per manus, pro te quibus |
| 49 | numquam peperci, perque praeteritos metus, |
| 50 | per caelum et undas, coniugi testes mei, |
| 51 | miserere, redde supplici felix vicem. |
| 52 | aliena quaerens regna, deserui mea: |
| 53 | ex opibus illis, quas procul raptas Scythae |
| 54 | usque a perustis Indiae populis agunt, |
| 55 | quas quia referta vix domus gaza capit, |
| 56 | ornamus auro nemora, nil exul tuli |
| 57 | nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi; |
| 58 | tibi patria cessit, tibi pater, frater ,pudor - |
| 59 | hac dote nupsi. redde fugienti sua. |
| 60 | Ias. perimere cum te vellet infestus Creo, |
| 61 | lacrimis meis evictus exilium dedit. |
| 62 | Med. poenam putabam: munus ut video est fuga. |
| 63 | Ias. dum licet abire, profuge teque hinc eripe: |
| 64 | gravis ira regum est semper. Med. hoc suades mihi, |
| 65 | praestas Creusae: paelicem invisam amoves. |
| 66 | Ias. Medea amores obicit? Med. et caedem et dolos. |
| 67 | Ias. obicere tandem quod potes crimen mihi? |
| 68 | Med. quodcumque feci. Ias. restat hoc unum insuper, |
| 69 | tuis ut etiam sceleribus fiam nocens. |
| 70 | Med. tua illa, tua sunt illa: cui prodest scelus, |
| 71 | is fecit - omnes coniugem infamem arguant, |
| 72 | solus tuere, solus insontem voca: |
| 73 | tibi innocens sit quisquis est pro te nocens. |
| 74 | Ias. ingrata vita est cuius acceptae pudet. |
| 75 | Med. retinenda non est cuius acceptae pudet. |
| 76 | Ias. quin potius ira concitum pectus doma, |
| 77 | placare natis. Med. abdico eiuro abnuo - |
| 78 | meis Creusa liberis fratres dabit? |
| 79 | Ias. regina natis exulum, afflictis potens. |
| 80 | Med. non veniat umquam tam malus miseris dies, |
| 81 | qui prole foeda misceat prolem inclitam, |
| 82 | Phoebi nepotes Sisyphi nepotibus. |
| 83 | Ias. quid, misera, meque teque in exitium trahis? |
| 84 | abscede, quaeso. Med. supplicem audivit Creo. |
| 85 | Ias. quid facere possim, loquere. Med. pro me vel scelus. |
| 86 | Ias. hinc rex et illinc - Med. est et his maior metus: |
| 87 | Medea. nos +confligere+. certemus sine, |
| 88 | sit pretium Iason. Ias. cedo defessus malis. |
| 89 | et ipsa casus saepe iam expertos time. |
| 90 | Med. Fortuna semper omnis infra me stetit. |
| 91 | Ias. Acastus instat. Med. propior est hostis Creo: |
| 92 | utrumque profuge. non ut in socerum manus |
| 93 | armes nec ut te caede cognata inquines |
| 94 | Medea cogit: innocens mecum fuge. |
| 95 | Ias. et quis resistet, gemina si bella ingruant, |
| 96 | Creo atque Acastus arma si iungant sua? |
| 97 | Med. his adice Colchos, adice et Aeeten ducem, |
| 98 | Scythas Pelasgis iunge: demersos dabo. |
| 99 | Ias. alta extimesco sceptra. Med. ne cupias vide. |
| 100 | Ias. suspecta ne sint, longa colloquia amputa. |
| 101 | Med. nunc summe toto Iuppiter caelo tona, |
| 102 | intende dextram, vindices flammas para |
| 103 | omnemque ruptis nubibus mundum quate. |
| 104 | nec deligenti tela librentur manu |
| 105 | vel me vel istum: quisquis e nobis cadet |
| 106 | nocens peribit, non potest in nos tuum |
| 107 | errare fulmen. Ias. sana meditari incipe |
| 108 | et placida fare. si quod ex soceri domo |
| 109 | potest fugam levare solamen, pete. |
| 110 | Med. contemnere animus regias, ut scis, opes |
| 111 | potest soletque; liberos tantum fugae |
| 112 | habere comites liceat, in quorum sinu |
| 113 | lacrimas profundam. te novi nati manent. |
| 114 | Ias. parere precibus cupere me fateor tuis; |
| 115 | pietas vetat: namque istud ut possim pati, |
| 116 | non ipse memet cogat et rex et socer. |
| 117 | haec causa vitae est, hoc perusti pectoris |
| 118 | curis levamen. spiritu citius queam |
| 119 | carere, membris, luce. Med. sic natos amat? |
| 120 | bene est, tenetur, vulneri patuit locus. |
| 121 | suprema certe liceat abeuntem loqui |
| 122 | mandata, liceat ultimum amplexum dare: |
| 123 | gratum est. et illud voce iam extrema peto, |
| 124 | ne, si qua noster dubius effudit dolor, |
| 125 | maneant in animo verba: melioris tibi |
| 126 | memoria nostri sedeat; haec irae data |
| 127 | oblitterentur. Ias. omnia ex animo expuli |
| 128 | precorque et ipse, fervidam ut mentem regas |
| 129 | placideque tractes: miserias lenit quies. |