monumenta.ch > Seneca > 3 > 1 > 2 > 2 > Apocolocyntosis > 2c > 2
Seneca, Medea, 2, Scaena I. Medea Nutrix <<<     >>> Chorus

Seneca, Medea, 2, Scaena II. Creo Medea Nutrix

1 Creo. Medea, Colchi noxium Aeetae genus,
2 nondum meis exportat e regnis pedem?
3 molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.
4 cui parcet illa quemve securum sinet?
5 abolere propere pessimam ferro luem
6 equidem parabam: precibus evicit gener.
7 concessa vita est, liberet fines metu
8 abeatque tuta. fert gradum contra ferox
9 minaxque nostros propius affatus petit.
10 arcete, famuli, tactu et accessu procul,
11 iubete sileat. regium imperium pati
12 aliquando discat. vade veloci via
13 monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
14 Med. quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
15 Creo. quae causa pellat, innocens mulier rogat.
16 Med. si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
17 Creo. aequum atque iniquum regis imperium feras.
18 Med. iniqua numquam regna perpetuo manent.
19 Creo. i, querere Colchis. Med. redeo: qui avexit, ferat.
20 Creo. vox constituto sera decreto venit.
21 Med. qui statuit aliquid parte inaudita altera,
22 aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
23 Creo. auditus a te Pelia supplicium tulit?
24 sed fare, causae detur egregiae locus.
25 Med. difficile quam sit animum ab ira flectere
26 iam concitatum quamque regale hoc putet
27 sceptris superbas quisquis admovit manus,
28 qua coepit ire, regia didici mea.
29 quamvis enim sim clade miseranda obruta,
30 expulsa supplex sola deserta, undique
31 afflicta, quondam nobili fulsi patre
32 avoque clarum Sole deduxi genus.
33 quodcumque placidis flexibus Phasis rigat
34 Pontusque quidquid Scythicus a tergo videt.
35 palustribus qua maria dulcescunt aquis,
36 armata peltis quidquid exterret cohors
37 inclusa ripis vidua Thermodontiis,
38 hoc omne noster genitor imperio regit.
39 generosa, felix, decore regali potens
40 fulsi: petebant tunc meos thalamos proci,
41 qui nunc petuntur. rapida fortuna ac levis
42 praecepsque regno eripuit, exilio dedit.
43 confide regnis, cum levis magnas opes
44 huc ferat et illuc casus - hoc reges habent
45 magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:
46 prodesse miseris, supplices fido lare
47 protegere. solum hoc Colchico regno extuli,
48 decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,
49 praesidia Achivae gentis et prolem deum
50 servasse memet. munus est Orpheus meum,
51 qui saxa cantu mulcet et silvas trahit,
52 geminique munus Castor et Pollux meum est
53 satique Borea quique trans Pontum quoque
54 summota Lynceus lumine immisso videt,
55 omnesque Minyae: nam ducum taceo ducem,
56 pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;
57 vobis revexi ceteros, unum mihi.
58 incesse nunc et cuncta flagitia ingere.
59 fatebor: obici crimen hoc solum potest,
60 Argo reversa. virgini placeat pudor
61 paterque placeat: tota cum ducibus ruet
62 Pelasga tellus, hic tuus primum gener
63 tauri ferocis ore flammanti occidet.
64 Fortuna causam quae volet nostram premat,
65 non paenitet servasse tot regum decus.
66 quodcumque culpa praemium ex omni tuli,
67 hoc est penes te. si placet, damna ream;
68 sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo;
69 talem sciebas esse, cum genua attigi
70 fidemque supplex praesidis dextra peti;
71 iterum miseriis angulum et sedem rogo
72 latebrasque viles: urbe si pelli placet,
73 detur remotus aliquis in regnis locus.
74 Creo. non esse me qui sceptra violentus geram
75 nec qui superbo miserias calcem pede,
76 testatus equidem videor haud clare parum
77 generum exulem legendo et adflictum et gravi
78 terrore pavidum, quippe quem poenae expetit
79 letoque Acastus regna Thessalica optinens.
80 senio trementem debili atque aevo gravem
81 patrem peremptum queritur et caesi senis
82 discissa membra, cum dolo captae tuo
83 piae sorores impium auderent nefas.
84 potest Iason, si tuam causam amoves,
85 suam tueri: nullus innocuum cruor
86 contaminavit, afuit ferro manus
87 proculque vestro purus a coetu stetit.
88 tu, tu malorum machinatrix facinorum,
89 feminae cui nequitia, ad audendum omnia
90 robur virile est, nulla famae memoria,
91 egredere, purga regna, letales simul
92 tecum aufer herbas, libera cives metu,
93 alia sedens tellure sollicita deos.
94 Med. profugere cogis? redde fugienti ratem
95 vel redde comitem - fugere cur solam iubes?
96 non sola veni. bella si metuis pati,
97 utrumque regno pelle. cur sontes duos
98 distinguis? illi Pelia, non nobis iacet;
99 fugam, rapinas adice, desertum patrem
100 lacerumque fratrem, quidquid etiam nunc novas
101 docet maritus coniuges, non est meum:
102 totiens nocens sum facta, sed numquam mihi.
103 Creo. iam exisse decuit. quid seris fando moras?
104 Med. supplex recedens illud extremum precor,
105 ne culpa natos matris insontes trahat.
106 Creo. vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.
107 Med. per ego auspicatos regii thalami toros,
108 per spes futuras perque regnorum status,
109 Fortuna varia dubia quos agitat vice,
110 precor, brevem largire fugienti moram,
111 dum extrema natis mater infigo oscula,
112 fortasse moriens. Creo. fraudibus tempus petis.
113 Med. quae fraus timeri tempore exiguo potest?
114 Creo. nullum ad nocendum tempus angustum est malis.
115 Med. parumne miserae temporis lacrimis negas?
116 Creo. etsi repugnat precibus infixus timor,
117 unus parando dabitur exilio dies.
118 Med. nimis est, recidas aliquid ex isto licet:
119 et ipsa propero. Creo. capite supplicium lues,
120 clarum priusquam Phoebus attollat diem
121 nisi cedis Isthmo. sacra me thalami vocant,
122 vocat precari festus Hymenaeo dies.
Seneca HOME

bav1671.233 bis955.236 bnf8055.351 bnf8260.94

Seneca, Medea, 2, Scaena I. Medea Nutrix <<<     >>> Chorus
monumenta.ch > Seneca > 3 > 1 > 2 > 2 > Apocolocyntosis > 2c > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik