Seneca, Medea, 2, Scaena I. Medea Nutrix
| 1 | Med.Occidimus: aures pepulit hymenaeus meas. |
| 2 | vix ipsa tantum, vix adhuc credo malum. |
| 3 | hoc facere Iason potuit, erepto patre |
| 4 | patria atque regno sedibus solam exteris |
| 5 | deserere durus? merita contempsit mea |
| 6 | qui scelere flammas viderat vinci et mare? |
| 7 | adeone credit omne consumptum nefas? |
| 8 | incerta vaecors mente non vaesana feror |
| 9 | partes in omnes; unde me ulcisci queam? |
| 10 | utinam esset illi frater! est coniunx: in hanc |
| 11 | ferrum exigatur. hoc meis satis est malis? |
| 12 | si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae |
| 13 | novere facinus quod tuae ignorent manus, |
| 14 | nunc est parandum. scelera te hortentur tua |
| 15 | et cuncta redeant: inclitum regni decus |
| 16 | raptum et nefandae virginis parvus comes |
| 17 | divisus ense, funus ingestum patri |
| 18 | sparsumque ponto corpus et Peliae senis |
| 19 | decocta aeno membra: funestum impie |
| 20 | quam saepe fudi sanguinemet nullum scelus |
| 21 | irata feci: saevit infelix amor. |
| 22 | quid tamen Iason potuit, alieni arbitri |
| 23 | iurisque factus? debuit ferro obvium |
| 24 | offerre pectus - melius, a melius, dolor |
| 25 | furiose, loquere. si potest, vivat meus, |
| 26 | ut fuit, Iason; si minus, vivat tamen |
| 27 | memorque nostri muneri parcat meo. |
| 28 | culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens |
| 29 | coniugia solvit quique genetricem abstrahit |
| 30 | natis et arto pignore astrictam fidem |
| 31 | dirimit: petatur, solus hic poenas luat, |
| 32 | quas debet. alto cinere cumulabo domum; |
| 33 | videbit atrum verticem flammis agi |
| 34 | Malea longas navibus flectens moras. |
| 35 | Nut. Sile, obsecro, questusque secreto abditos |
| 36 | manda dolori. gravia quisquis vulnera |
| 37 | patiente et aequo mutus animo pertulit, |
| 38 | referre potuit: ira quae tegitur nocet; |
| 39 | professa perdunt odia vindictae locum. |
| 40 | Med. levis est dolor qui capere consilium potest |
| 41 | et clepere sese: magna non latitant mala. |
| 42 | libet ire contra. Nut. siste furialem impetum, |
| 43 | alumna: vix te tacita defendit quies. |
| 44 | Med: Fortuna fortes metuit, ignavos premit. |
| 45 | Nut. tunc est probanda, si locum virtus habet. |
| 46 | Med: numquam potest non esse virtuti locus. |
| 47 | Nut. spes nulla rebus monstrat adflictis viam. |
| 48 | Med. qui nil potest sperare, desperet nihil. |
| 49 | Nut. abiere Colchi, coniugis nulla est fides |
| 50 | nihilque superest opibus e tantis tibi. |
| 51 | Med. Medea superest, hic mare et terras vides |
| 52 | ferrumque et ignes et deos et fulmina. |
| 53 | Nut. rex est timendus. Med. rex meus fuerat pater. |
| 54 | Nut. non metuis arma? Med. sint licet terra edita. |
| 55 | Nut. moriere. Med. cupio. Nut. profuge. Med. paenituit fugae. |
| 56 | Nut. Medea - Med. fiam. Nut. mater es. Med. cui sim vides. |
| 57 | Nut. profugere dubitas? Med. fugiam, at ulciscar prius. |
| 58 | Nut. vindex sequetur. Med. forsan inveniam moras. |
| 59 | Nut. compesce verba, parce iam, demens, minis |
| 60 | animosque minue: tempori aptari decet. |
| 61 | Med. Fortuna opes auferre, non animum potest. |
| 62 | sed cuius ictu regius cardo strepit? |
| 63 | ipse est Pelasgo tumidus imperio Creo. |