Seneca, Hercules Oetaeus, Scaena VIII. Chorus Philoctetes
| 1 | Cho.Effare casus, iuvenis, Herculeos precor |
| 2 | voltuve quonam tulerit Alcides necem. |
| 3 | Philoctetes Quo nemo vitam. Cho. Laetus adeone ultimos |
| 4 | invasit ignes? Ph. Esse iam flammas nihil |
| 5 | ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules |
| 6 | immune vinci liquit? en domita omnia. |
| 7 | Cho.Inter vapores quis fuit forti locus? |
| 8 | Ph. Quod unum in orbe vicerat nondum malum, |
| 9 | et flamma victa est; haec quoque accessit feris: |
| 10 | inter labores ignis Herculeos abit. |
| 11 | Cho.Edissere agedum, flamma quo victa est modo? |
| 12 | Ph. Ut omnis Oeten maesta corripuit manus, |
| 13 | huic fagus umbras perdit et toto iacet |
| 14 | succisa trunco, flectit hic pinum ferox |
| 15 | astris minantem et nube de media vocat: |
| 16 | ruitura cautem movit et silvam tulit |
| 17 | secum minorem. Chaonis quondam loquax |
| 18 | stat vasta late quercus et Phoebum vetat |
| 19 | ultraque totos porrigit ramos nemus; |
| 20 | gemit illa multo vulnere impresso minax |
| 21 | frangitque cuneos, resilit incussus chalybs |
| 22 | volnusque ferrum patitur et rigidum est parum. |
| 23 | commota tandem cum cadens latam sui |
| 24 | duxit ruinam, protinus radios locus |
| 25 | admisit omnis: sedibus pulsae suis |
| 26 | volucres pererrant nemore succiso diem |
| 27 | quaeruntque lassis garrulae pinnis domus. |
| 28 | iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque |
| 29 | sensere quercus horridam ferro manum |
| 30 | nullique priscum profuit luco nemus. |
| 31 | Aggeritur omnis silva et alternae trabes |
| 32 | in astra tollunt Herculi angustum rogum: |
| 33 | raptura flammas pinus et robur tenax |
| 34 | et brevior ilex. summa sed complet rogum |
| 35 | populea silva, frondis Herculeae nemus. |
| 36 | At ille, ut ingens nemore sub Nasamonio |
| 37 | aegro reclinis pectore immugit leo, |
| 38 | fertur -- quis illum credat ad flammas rapi? |
| 39 | voltus petentis astra, non ignes erat. |
| 40 | Ut pressit Oeten ac suis oculis rogum |
| 41 | lustravit omnem, fregit impositus trabes. |
| 42 | arcumque poscit. 'accipe haec' inquit, 'sate |
| 43 | Poeante, dona, et munus Alcidae cape. |
| 44 | has hydra sensit, his iacent Stymphalides |
| 45 | et quidquid aliud eminus vici manu |
| 46 | victrice. felix iuvenis has numquam irritas |
| 47 | mittes in hostem, sive de media voles |
| 48 | auferre volucres nube, descendent aves |
| 49 | et certa praedae tela de caelo fluent, |
| 50 | nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam: |
| 51 | librare telum didicit et certam dare |
| 52 | fugam sagittis, ipsa non fallunt iter |
| 53 | emissa nervo tela; tu tantum, precor, |
| 54 | accommoda ignes et facem extremam mihi. |
| 55 | hic nodus' inquit, 'nulla quem cepit manus, |
| 56 | mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem |
| 57 | tantum sequetur. hoc quoque acciperes' ait |
| 58 | 'si ferre posses. adiuvet domini rogum.' |
| 59 | tum rigida secum spolia Nemeaei mali |
| 60 | arsura poscit; latuit in spolio rogus. |
| 61 | Ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor |
| 62 | cuiquam remisit. mater in luctum furens |
| 63 | diduxit avidum pectus atque utero tenus |
| 64 | exerta vastos ubera in planctus ferit, |
| 65 | superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem |
| 66 | implevit omnem voce feminea locum. |
| 67 | 'Deforme letum, mater, Herculeum facis, |
| 68 | compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor |
| 69 | femineus abeat; Iuno cur laetum diem |
| 70 | te flente ducat? paelicis gaudet suae |
| 71 | spectare lacrimas. comprime infirmum iecur, |
| 72 | mater: nefas est ubera atque uterum tibi |
| 73 | laniare, qui me genuit.' et dirum fremens, |
| 74 | qualis per urbes duxit Argolicas canem, |
| 75 | cum victor Erebi Dite contempto redit |
| 76 | tremente fato, talis incubuit rogo. |
| 77 | quis sic triumphans laetus in curru stetit |
| 78 | victor? quis illo gentibus vultu dedit |
| 79 | leges tyrannus? quanta pax habitum tulit! |
| 80 | haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor |
| 81 | nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit: |
| 82 | iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet |
| 83 | maerere, siccis haesit Alcmene genis |
| 84 | stetitque nato paene iam similis parens. |
| 85 | Cho. Nullasne in astra misit ad superos preces |
| 86 | arsurus aut in vota respexit Iovem? |
| 87 | Ph. Iacuit sui securus et caelum intuens |
| 88 | quaesivit oculis, arce an ex aliqua pater |
| 89 | despiceret illum. tum manus tendens ait: |
| 90 | 'quacumque parte prospicis natum, pater, |
| 91 | te te precor, cui nocte commissa dies |
| 92 | quievit unus, si meas laudes canit |
| 93 | utrumque Phoebi litus et Scythiae genus |
| 94 | et omnis ardens ora quam torret dies, |
| 95 | si pace tellus plena, si nullae gemunt |
| 96 | urbes nec aras impias quisquam inquinat, |
| 97 | si scelera desunt, spiritum admitte hunc, precor, |
| 98 | in astra. non me noctis infernae locus |
| 99 | nec maesta nigri regna conterrent Iovis, |
| 100 | sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, |
| 101 | pater, erubesco. nube discussa diem |
| 102 | pande, ut deorum coetus ardentem Herculem |
| 103 | spectet; licet tu sidera et mundum neges |
| 104 | ultro, pater, cogere: si voces dolor |
| 105 | abstulerit ullas, pande tunc Stygios lacus |
| 106 | et redde fatis; approba natum prius: |
| 107 | ut dignus astris videar, hic faciet dies. |
| 108 | leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies |
| 109 | inveniet aut damnabit.' Haec postquam edidit, |
| 110 | noverca cernat quo feram flammas modo. |
| 111 | flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes, |
| 112 | non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem. |
| 113 | quid dextra tremuit? num manus pavida impium |
| 114 | scelus refugit? redde iam pharetras mihi, |
| 115 | ignave iners enervis -- en nostros manus |
| 116 | quae tendat arcus! quid sedet pallor genis? |
| 117 | animo faces invade quo Alciden vides |
| 118 | voltu iacere. respice arsurum, miser: |
| 119 | vocat ecce iam me genitor et pandit polos; |
| 120 | venio, pater' -- vultusque non idem fuit. |
| 121 | Tremente pinum dextera ardentem intuli. |
| 122 | refugit ignis et reluctantur faces |
| 123 | et membra vitant, sed recedentem Hercules |
| 124 | insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon |
| 125 | ardere credas: nullus erumpit sonus, |
| 126 | tantum ingemiscit ignis. o durum iecur! |
| 127 | Typhon in illo positus immanis rogo |
| 128 | gemuisset ipse quique convulsam solo |
| 129 | imposuit umeris Ossan Enceladus ferox. |
| 130 | At ille medias inter exurgens faces, |
| 131 | semiustus ac laniatus, intrepidum tuens: |
| 132 | 'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum |
| 133 | te, mater' inquit, 'sic decet fleri Herculem.' |
| 134 | inter vapores positus et flammae minas |
| 135 | immotus, inconcussus, in neutrum latus |
| 136 | correpta torquens membra adhortatur, monet, |
| 137 | gerit aliquid ardens. omnibus fortem addidit |
| 138 | animum ministris; urere ardentem putes. |
| 139 | Stupet omne vulgus, vix habent flammae fidem: |
| 140 | tam placida frons est, tanta maiestas viro. |
| 141 | nec properat uri; cumque iam forti datum |
| 142 | leto satis pensavit, igniferas trabes |
| 143 | hinc inde traxit, minima quas flamma occupat |
| 144 | totas in ignes vertit et quis plurimus |
| 145 | exundat ignis repetit intrepidus ferox. |
| 146 | tunc ora flammis implet: ast illi graves |
| 147 | luxere barbae; cumque iam vultum minax |
| 148 | appeteret ignis, lamberent flammae caput, |
| 149 | non pressit oculos. Sed quid hoc? maestam intuor |
| 150 | sinu gerentem reliquias magni Herculis, |
| 151 | crinemque iactans squalidum Alcmene gemit. |