monumenta.ch > Seneca > 1138 >
>>> Seneca, Hercules Oetaeus, Scaena I. Chorus Iole

Seneca, Hercules Oetaeus, Prologus. Hercules

1 Sator deorum, cuius excussum manu
2 utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,
3 secure regna: protuli pacem tibi,
4 quacumque Nereus porrigi terras vetat.
5 non est tonandum; perfidi reges iacent,
6 saevi tyranni. fregimus quidquid fuit
7 tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,
8 adhuc negatur? parvi certe Iove
9 ubique dignus teque testata est meum
10 patrem noverca. quid tamen nectis moras?
11 numquid timemur? numquid impositum sibi
12 non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?
13 quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi
14 certe remisit, omne concessit malum
15 quod terra genuit, pontus aer inferi:
16 nullus per urbes errat Argolicas leo,
17 Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
18 sparsit peremptus aureum serpens nemus
19 et hydra vires posuit et notos Hebro
20 cruore pingues hospitum fregi greges
21 hostique traxi spolia Thermodontiae.
22 vici regentem fata nec tantum redi,
23 sed trepidus atrum Cerberum vidit dies
24 et ille solem. nullus Antaeus Libys
25 animam resumit, cecidit ante aras suas
26 Busiris, una Geryon sparsus manu
27 taurusque populis horridus centum pavor.
28 quodcumque tellus genuit infesta occidit
29 meaque fusum est dextera: iratis deis
30 non licuit esse. si negat mundus feras,
31 animum noverca, redde nunc nato patrem
32 vel astra forti. nec peto ut monstres iter;
33 permitte tantum, genitor: inveniam viam.
34 Vel si times ne terra concipiat feras,
35 properet malum quodcumque, dum terra Herculem
36 habet videtque: nam quis invadet mala
37 aut quis per urbes rursus Argolicas erit
38 Iunonis odio dignus? in tutum meas
39 laudes redegi, nulla me tellus silet:
40 me sensit ursae frigidum Scythicae genus
41 Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
42 te, clare Titan, testor: occurri tibi
43 quacumque fulges, nec meos lux prosequi
44 potuit triumphos, solis excessi vices
45 intraque nostras substitit metas dies.
46 natura cessit, terra defecit gradum:
47 lassata prior est. nox et extremum chaos
48 in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,
49 nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,
50 nec ulla valuit quatere tempestas ratem
51 quamcumque pressi -- pars quota est Perseus mei?
52 Iam vacuus aether non potest odio tuae
53 sufficere nuptae quasque devincam feras
54 tellus timet concipere nec monstra invenit.
55 ferae negantur: Hercules monstri loco
56 iam coepit esse; quanta non fregi mala,
57 quot scelera nudus? quidquid immane obstitit,
58 solae manus stravere; nec iuvenis feras
59 timui nec infans. quidquid est iussum leve est,
60 nec ulla nobis segnis illuxit dies.
61 o quanta fudi monstra quae nullus mihi
62 rex imperavit! institit virtus mihi
63 Iunone peior. Sed quid inpavidum genus
64 fecisse prodest? non habent pacem dei:
65 purgata tellus omnis in caelo videt
66 quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.
67 ambit peremptus cancer ardentem plagam
68 Libyaeque sidus fertur et messes alit;
69 annum fugacem tradit Astraeae leo,
70 at ille, iactans fervidam collo iubam,
71 austrum madentem siccat et nimbos rapit.
72 invasit omnis ecce iam caelum fera
73 meque antecessit: victor e terris meos
74 specto labores, astra portentis prius
75 ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi
76 faceret timendum -- sparserit mundum licet
77 caelumque terris peius ac peius Styge
78 irata faciat, dabitur Alcidae locus.
79 Si post feras, post bella, post Stygium canem
80 hauddum astra merui, Siculus Hesperium latus
81 tangat Pelorus, una iam tellus erit:
82 illinc fugabo maria; si iungi iubes,
83 committat undas Isthmos, et iuncto salo
84 nova ferantur Atticae puppes via.
85 mutetur orbis, vallibus currat novis
86 Hister novasque Tanais accipiat vias.
87 Da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos:
88 illa licebit fulmen a parte auferas,
89 ego quam tuebor. sive glacialem polum,
90 seu me tueri fervidam partem iubes,
91 hac esse superos parte securos puta.
92 Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum
93 serpente caeso meruit -- o quotiens iacet
94 Python in hydra! Bacchus et Perseus deis
95 iam se intulere -- sed quota est mundi plaga
96 oriens subactus aut quota est Gorgon fera?
97 quis astra natus laudibus meruit suis
98 ex te et noverca? quem tuli mundum peto.
99 Sed tu, comes laboris Herculei, Licha,
100 perfer triumphos, Euryti victos lares
101 stratumque regnum. vos pecus rapite ocius
102 qua templa tollens ora Cenaei Iovis
103 aestu timendum spectat Euboicum mare.
Seneca HOME

bav1671.53 bis955.51 bnf8055.219 bnf8260.20

>>> Seneca, Hercules Oetaeus, Scaena I. Chorus Iole
monumenta.ch > Seneca > 1138 >

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik