| 1 | Amph: Memoranda potius omnibus facta intuens unius a te criminis veniam pete. |
| 2 | Herc: Veniam dabit sibi ipse, qui nulli dedit? laudanda feci iussus: hoc unum meum est. |
| 3 | succurre, genitor; sive te pietas movet seu triste fatum sive violatum decus virtutis: effer arma; vincatur mea fortuna dextra, Thes:Sunt quidem patriae preces satis efficaces, sed tamen nostro quoque movere fletu, surge et adversa impetu perfringe solito, nunc tuum nulli imparem animum malo resume, nune magna tibi virtute agendum est: Herculem irasci veta. |
| 4 | Herc: Si vivo, feci scelera; si morior, tuli. |
| 5 | purgare terras propero, iamdudum mihi monstrum impium saevumque et immite ac ferum oberrat: agedum dextra, conare aggredi ingens opus, labore bis seno amplius. |
| 6 | ignava cessas, fortis in pueros modo pavidasque matres? arma nisi dantur mihi, aut omne Pindi Thracis excidam nemus Bacchique lucos et Cithaeronis iuga mecum cremabo, aut tota cum domibus suis dominisque tecta, cum deis templa omnibus Thebana supra corpus excipiam meum atque urbe versa condar, et, si fortibus leve pondus umeris moenia immissa incident septemque opertus non satis portis premar, onus omne media parte quod mundi sedet dirimitque superos, in meum vertam caput. |
| 7 | Amph: Reddo arma. |
| 8 | Herc:Vox est digna genitore Herculis. |
| 9 | hoc en peremptus spiculo cecidit puer - Amph: Hoc Iuno telum manibus immisit tuis. |
| 10 | Herc: Hoc nunc ego utar. |
| 11 | Amph:Ecce quam miserum cor palpitat pectusque sollicitum ferit. |
| 12 | Herc: Aptata harundo est. |
| 13 | Amph:Ecce iam facies scelus volens sciensque. |
| 14 | Herc:Pande, quid fieri iubes? Amph: Nihil rogamus: noster in tuto est dolor. |
| 15 | natum potes servare tu solus mihi, eripere nec tu; maximum evasi metum: miserum haut potes me facere, felicem potes. |
| 16 | sic statue, quicquid statuis, ut causam tuam famamque in arto stare et ancipiti scias: aut vivis aut occidis, hanc animam levem fessamque senio nec minus fessam malis in ore primo teneo, tam tarde patri vitam dat aliquis? non feram ulterius moram, laetare! ferro pectus impresso induam: hic, hic iacebit Herculis sani scelus. |