| 1 | Herc: Nunc parte ab omni, genitor, iratus tona, oblite nostri vindica sera manu saltem nepotes. |
| 2 | stelliger mundus sonet flammasque et hic et ille iaculetur polus: rupes ligatum Caspiae corpus trahant atque ales avida - cur Promethei vacant scopuli? vacat cur vertice immenso feras volucresque pascens Caucasi abruptum latus nudumque silvis? illa quae pontum Scythen Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus distendat alto, cumque revocata vice in se coibunt saxaque in caelum expriment actis utrimque rupibus medium mare, ego inquieta montium iaceam mora. |
| 3 | quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo? sic, sic agendum est: inferis reddam Herculem. |
| 4 | Amph: Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Herc:Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae - si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi: hoc me abde, tellus; Tartari ad finem ultimum mansurus ibo. |
| 5 | pectus o nimium ferum! - quis vos per omnem, liberi, sparsos domum deflere digne poterit? hic durus malis lacrimare vultus nescit, huc arcum date, date huc sagittas, stipitem huc vastum date. |
| 6 | tibi tela frangam nostra, tibi nostros, puer, rumpemus arcus; at tuis stipes gravis ardebit umbris; ipsa Lernaeis frequens pharetra telis in tuos ibit rogos: dent arma poenas, vos quoque infaustas meis cremabo telis, o novercales manus. |
| 7 | Amph: Quis nomen usquam sceleris errori addidit? Herc: Saepe error ingens sederis obtinuit locum. |
| 8 | Amph: Nunc Hercule opus est: perfer hanc molem mali. |
| 9 | Herc: Non sic furore cessit extinctus pudor, populos ut omnes impio aspectu fugem. |
| 10 | arma, arma, Theseu, flagito propere mihi subtracta reddi, sana si mens est mihi, referte manibus tela; si remanet furor, pater, recede: mortis inveniam viam. |
| 11 | Amph: Per sancta generis sacra, per ius nominis utrumque nostri, sive me altorem vocas seu tu parentem, perque venerandos piis canos, senectae parce desertae, precor, annisque fessis; unicum lapsae domus firmamen, unum lumen afflicto malis temet reserva. |
| 12 | nullus ex te contigit fructus laborum; semper aut dubium mare aut monstra timui; quisquis in toto furit rex saevus orbe, manibus aut aris nocens, a me timetur: semper absentis pater fructum tui factumque et aspectum peto. |
| 13 | Herc: Cur animam in ista luce detineam amplius morerque nihil est: cuncta iam amisi bona, mentem arma famam coniugem gnatos manus, etiam furorem, nemo polluto queat animo mederi: morte sanandum est scelus. |
| 14 | Amph: Perimes parentem, Herc:Facere ne possim, occidam. |
| 15 | Amph: Genitore coram? Herc:Cernere hunc docui nefas. |