monumenta.ch > Seneca > 1138
   

Seneca, Hercules Furens, v. 1138

1 Hercules Amphitryon Theseus: Quis hic locus, quae regio, quae mundi plaga?
ubi sum? sub ortu solis, an sub cardine
glacialis ursae? numquid Hesperii maris
extrema tellus hunc dat Oceano modum?
quas trahimus auras? quod solum fesso subest?
certe redimus, unde prostrata ad domum
video cruenta corpora? an nondum exuit
simulacra mens inferna? post reditus quoque
oberrat oculis turba feralis meis?
pudet fateri: paveo; nescio quod mihi,
nescio quod animus grande praesagit malum,
ubi es, parens? ubi illa natorum grege
animosa coniunx? cur latus laevum vacat
spolio leonis? quonam abit tegimen meum
idemque somno mollis Herculeo torus?
ubi tela? ubi arcus? arma quis vivo mihi
detrahere potuit? spolia quis tanta abstulit
ipsumque quis non Herculis somnum horruit?
libet meum videre victorem, libet
(exurge, virtus) quem novum caelo pater
genuit relicto, cuius in fetu stetit
nox longior quam nostra, quod cerno nefas?
nati cruenta caede confecti iacent,
perempta coniunx, quis Lycus regnum obtinet
[quis tanta Thebis scelera moliri ausus est]
Hercule reverso? quisquis Ismeni loca,
Actaea quisquis arva, qui gemino mari
pulsata Pelopis regna Dardanii colis,
succurre, saevae cladis auctorem indica.
2 ruat ira in omnis: hostis est quisquis mihi
non monstrat hostem, victor Alcidae, lates?
procede, seu tu vindicas currus truces
Thracis cruenti sive Geryonae pecus
Libyaeve dominos, nulla pugnandi mora est.
3 en nudus asto; vel meis armis licet
petas inermem, cur meos Theseus fugit
paterque vultus? ora cur condunt sua?
differte fletus; quis meos dederit neci
omnis simul, profare.
4 quid, genitor, siles?
at tu ede, Theseu, sed tua, Theseu, fide.
5 uterque tacitus ora pudibunda obtegit
furtimque lacrimas fundit, in tantis malis
quid est pudendum? numquid Argivae impotens
dominator urbis, numquid infestum Lyci
pereuntis agmen clade nos tanta obruit?
per te meorum facinorum laudem precor,
genitor, tuique nominis semper mihi
numen secundum, fare, quis fudit domum?
cui praeda iacui?
Amph:Tacita sic abeant mala.
6 Herc: Vt inultus ego sim?
Amph:Saepe vindicta obfuit.
7 Herc: Quisquamne segnis tanta toleravit mala?
Amph: Maiora quisquis timuit.
8 Herc:His etiam, pater,
quicquam timeri maius aut gravius potest?
Amph: Cladis tuae pars ista quam nosti quota est?
Herc: Miserere, genitor, supplices tendo manus.
9 quid hoc? manus refugit, hic errat scelus.
10 unde hic cruor? quid illa puerili madens
harundo leto? tincta Lernaea nece
iam tela video nostra, non quaero manum.
11 quis potuit arcum flectere aut quae dextera
sinuare nervum rite cedentem mihi?
ad vos revertor; genitor, hoc nostrum est scelus?
tacuere? nostrum est.
12 Amph:Luctus est istic tuus,
crimen novercae: casus hic culpa caret.
Seneca HOME

bav1671.46 bis955.44 bnf8055.213 bnf8260.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik