monumenta.ch > Seneca > 592 > 516 > 709
   

Seneca, Hercules Furens, v. 709

1 Thes: Est in recessu Tartari obscuro locus,
quem gravibus umbris spissa caligo alligat.
2 a fonte discors manat hinc uno latex,
alter quieto similis (hunc iurant dei)
tacente sacram devehens fluvio Styga;
at hic tumultu rapitur ingenti ferox
et saxa fluctu volvit Acheron invius
renavigari.
3 cingitur duplici vado
* adversa Ditis regia, atque ingens domus
umbrante luco tegitur, hic vasto specu
pendent tyranni limina, hoc umbris iter,
haec porta regni, campus hanc circa iacet,
in quo superbo digerit vultu sedens
animas recentes dira maiestas dei.
4 frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat
gentisque tantae, vultus est illi Iovis,
sed fulminantis: magna pars regni trucis
est ipse dominus, cuius aspectus timet
' quicquid timetur.
5 Amph:Verane est fama inferis
tam sera reddi iura et oblitos sui
sceleris nocentes debitas poenas dare?
quis iste veri rector atque aequi arbiter?
Thes: Non unus alta sede quaesitor sedens
iudicia trepidis sera sortitur reis.
6 aditur illo Gnosius Minos foro,
Rhadamanthus illo, Thetidis hoc audit socer.
7 quod quisque fecit, patitur; auctorem scelus
repetit suoque premitur exemplo nocens:
vidi cruentos carcere includi duces
et impotentis terga plebeia manu
scindi tyranni, quisquis est placide potens
dominusque vitae servat innocuas manus
et incruentum mitis imperium regit
animoque parcit, longa permensus diu
felicis aevi spatia vel caelum petit
vel laeta felix nemoris Elysii loca,
iudex futurus, sanguine humano abstine
quicumque regnas: scelera taxantur modo
maiore vestra,
Amph:Certus inclusos tenet
locus nocentes? utque fert fama.
8 impios
supplicia vinclis saeva perpetuis domant?
Thes: Rapitur volucri tortus Ixion rota;
cervice saxum grande Sisyphia sedet;
in amne medio faucibus siccis senex
sectatur undas, alluit mentum latex.
9 fidemque cum iam saepe decepto dedit.
10 perit unda in ore; poma destituunt famem.
11 praebet volucri Tityos aeternas dapes
urnasque frustra Danaides plenas gerunt;
errant furentes impiae Cadmeides
terretque mensas avida Phineas avis.
12 Amph: Nunc ede nati nobilem pugnam mei.
13 patrui volentis munus an spolium refert?
Seneca HOME

bav1671.32 bis955.30 bnf8055.203 bnf8260.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik