| 1 | Amph: Pervince, Theseu, quicquid alto in pectore remanet pavoris neve te fructu optimo frauda laborum: quae fuit durum pati, meminisse dulce est fare casus horridos. |
| 2 | Thes: Fas omne mundi teque dominantem precor regno capaci teque quam amotam inrita quaesivit Enna mater, ut iura abdita et operta terris liceat impune eloqui. |
| 3 | Spartana tellus nobile attollit iugum, densis ubi aequor Taenarus silvis premit; hic ora solvit Ditis invisi domus hiatque rupes alta et immenso specu ingens vorago faucibus vastis patet latumque pandit omnibus populis iter. |
| 4 | non caeca tenebris incipit. |
| 5 | primo via; tenuis relictae lucis a tergo nitor fulgorque dubius solis afflicti cadit et ludit aciem:nocte sic mixta solet praebere lumen primus aut serus dies. |
| 6 | hinc ampla vacuis spatia laxantur locis, in quae omne mersum penetrat humanum genus. |
| 7 | nec ire labor est; ipsa deducit via: ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces. |
| 8 | intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem: qualis incertis vagus Maeander undis ludit et cedit sibi instatque dubius litus an fontem petat. |
| 9 | palus inertis foeda Cocyti iacet; hic vultur, illic luctifer bubo gemit omenque triste resonat infaustae strigis. |
| 10 | horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit. |
| 11 | Metus Pavorque + Funus et frendens Dolor aterque Luctus sequitur et Morbus tremens et cincta ferro Bella; in extremo abdita iners Senectus adiuvat baculo gradum. |
| 12 | Amph: Estne aliqua tellus Cereris aut Bacchi ferax? Thes: Non prata viridi laeta facie germinant nec adulta leni fluctuat Zephyro seges; non ulla ramos silva pomiferos habet: sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ. |
| 13 | [rerumque maestus finis et mundi ultima] immotus aer haeret et pigro sedet nox atra mundo: cuncta maerore horrida ipsaque morte peior est mortis locus. |
| 14 | Amph: Quid ille opaca qui regit sceptro loca, qua sede positus temperat populos leves? |