| 1 | Lyc: Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres; nobiles non sunt mihi avi nec altis inclitum titulis genus. |
| 2 | sed clara virtus: qui genus iactat suum. |
| 3 | aliena laudat, rapta sed trepida manu sceptra obtinentur; omnis in ferro est salus: quod civibus tenere te invitis scias. |
| 4 | strictus tuetur ensis, alieno in loco haut stabile regnum est; una sed nostras potest fundare vires iuncta regali face thalamisque Megara: ducet e genere inclito novitas colorem nostra, non equidem reor fore ut recuset ac meos spernat toros; quod si impotenti pertinax animo abnuet, stat tollere omnem penitus Herculeam domum. |
| 5 | invidia factum ac sermo popularis premet? ars prima regni est posse * invidiam pati. |
| 6 | temptemus igitur, fors dedit nobis locum. |
| 7 | namque ipsa, tristi vestis obtentu caput velata, iuxta praesides adstat deos laterique adhaeret verus Alcidae sator. |
| 8 | Meg: Quidnam iste, nostri generis exitium ac lues, novi parat? quid temptat? Lyc:O clarum trahens a stirpe nomen regia, facilis mea parumper aure verba patienti excipe. |
| 9 | si aeterna semper odia mortales gerant nec coeptus umquam cedat ex animis furor, sed arma felix teneat infelix paret, nihil relinquent bella; tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis. |
| 10 | pacem reduci velle victori expedit, victo necesse est. |
| 11 | particeps regno veni; sociemur animis, pignus hoc fidei cape: continge dextram, quid truci vultu siles? Meg: Egone ut parentis sanguine aspersam manum fratrumque gemina caede contingam? prius extinguet ortus, referet occasus diem, pax ante fida nivibus et flammis erit et Scylla Siculum iunget Ausonio latus, priusque multo vicibus alternis fugax Euripus unda stabit Euboica piger. |
| 12 | patrem abstulisti, regna, germanos, larem patrium - quid ultra est? una res superest mihi fratre ac parente carior, regno ac lare: odium tui, quod esse cum populo mihi commune doleo: pars quota ex illo mea est? dominare tumidus, spiritus altos gere: sequitur superbos ultor a tergo deus. |
| 13 | Thebana novi regna: quid matres loquar passas et ausas scelera? quid geminum nefas mixtumque nomen coniugis nati patris? quid bina fratrum castra? quid totidem rogos? riget superba Tantalis luctu parens maestusque Phrygio manat in Sipylo lapis. |
| 14 | quin ipse torvum subrigens crista caput Illyrica Cadmus regna permensus fuga longas reliquit corporis tracti notas. |
| 15 | haec te manent exempla: dominare ut libet, dum solita regni fata te nostri vocent |