| nam primi cuneis scindebant fissile lignum. |
| tunc laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus. Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit. |
| tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, inseritur medium radiis subtemen acutis, quod lato paviunt insecti pectine dentes. |
| nulli subigebant arva coloni; ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat. |