monumenta.ch > Seneca > 16 > 30
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 29 <<<     >>> 31

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 30

1 " Perdidi beneficium".2 Stulte non nosti detrimenti tui tempora! Perdidisti, sed cum dares; nunc palam factum est.3 Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt.4 Saepe, quod explicari pertinacia potuit, violentia trahentis abruptum est.5 Quid opus est maledictis? Quid querellis? Quid insectatione? Quare illum liberas? Quare dimittis? Si ingratus est, iam nihil debet.6 Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit vox: " Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit; subest aliquid "? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit; nec quisquam fingere contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.
Seneca HOME

bnf6331.126 bnf6383.118 bnf15085.283 med7636.77

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik