monumenta.ch > Seneca > 23 > 10 > 35 > 96 > 16 > 97 > 87 > 22 > 86 > 84 > 34 > 83 > 82 > 24 > 2 > 28 > 30 > 29
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 28 <<< >>> 30
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 29
1 " Perdidi beneficium".2 Numquid, quae consecravimus, perdidisse nos dicimus? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum.3 Non est ille, qualem speravimus; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles.4 Damnum non tunc factum: apparuit.5 Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficti non bene dati signum est.6 Quantum possumus, causam eius apud nos agamus: " Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est".7 Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit.8 Idem nobis faciundum est; nutriamus fidem languidam.
Seneca HOME
bnf6331.126 bnf6383.118 bnf15085.283 med7636.77