monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 25 <<< >>> 27
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 26
1 "Sed nihil," inquit, " proficimus; dissimulat, oblitus est: quid facere debeam? " Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati ferendi sint.2 Placido animo, mansueto, magno.3 Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet; numquam in has voces iniuria impellat: " Vellem, non fecissem".4 Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat; semper illum paenitebit, si te ne nunc quidem paenitet.5 Non est, quod indigneris, tamquam aliquid novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset.6 Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio.7 Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper et poscant; non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit.8 Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas? Alius libidine insanit, alius abdomini servit; alius lucri totus est, cuius summam, non vias, spectat; alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente.9 Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos; adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem. Quid contumaciam dicam in perversa nitentium, quid levitatem semper aliquo transilientem? Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur: audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit.10 Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quaeris?
Seneca HOME
bnf6331.126 bnf6383.116 bnf15085.177 med7636.76
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik