monumenta.ch > Seneca > 37 > 16 > 36 > 22 > 40 > 11 > 14 > 29 > 11 > 19 > 2 > 5 > 31 > 15 > 18 > . . . > 27 > 107 > 4 > 15 > 17 > 21 > 12 > 13 > 24 > 14 > 21 > 41 > 2 > 33 > 25
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 24 <<< >>> 26
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 25
1 Aristippus aliquando delectatus unguento: " Male," inquit, " istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam infamaverunt".2 Item dicendum est: " Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadriplatoribus eveniat, qui tam bellam rem, admonitionem inter amicos, sustulerunt! " Ego tamen utar hoc iure amicitiae et beneficium ab eo repetam, a quo petissem, qui alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere.3 Numquam ne querens quidem dicam: eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locavi.4 Non est ista admonitio, convicium est; hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut ingratum esse aut liceat aut iuvet.5 Satis abundeque est submissis et familiaribus verbis memoriam revocare: si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum.6 Ille in vicem dicat: " Quidni merueris? Eiectum litore, egentem excepisti".
Seneca HOME
bnf6331.126 bnf6383.116 bnf15085.177 med7636.76