monumenta.ch > Seneca > 24
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 23 <<< >>> 25
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 24
1 Socrates amicis audientibus: " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem".2 Neminem poposcit, omnes admonuit.3 A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet.4 Num illos castigare mollius potuit? " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem".5 Post hoc quisquis properaverit, sero dat; iam Socrati defuit.6 Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.
Seneca HOME
bnf6331.126 bnf6383.116 bnf15085.281 med7636.76
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik