monumenta.ch > Seneca > 27 > 3 > 13 > 42 > . . . > 17 > 14 > 11 > . . . > 15 > 19 > 16 > 1 > 104 > 27 > 102 > 23 > 21 > 25 > 35 > . . . > 17 > 10 > 13 > 26 > 25 > 39 > 11 > . . . > . . . > 22
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 21 <<< >>> 23
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 22
1 Quod debes, quaere, cui reddas, et, si nemo poscet, ipse te appella.2 Malus an bonus, ad te non pertinet; redde et accusa.3 Oblitus es, quemadmodum inter vos officia divisa sint: illi oblivio imperata est, tibi meminisse mandavimus.4 Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad verum et suum redeant.5 Cum dicimus: " Meminisse non debet," hoc volumus intellegi: " Praedicare non debet nec iactare nec gravis esse".6 Quidam enim beneficium, quod dederunt, omnibus circulis narrant; hoc sobrii locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt; ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus et plus imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.
Seneca HOME
bnf6331.125 bnf6383.115 bnf15085.280 med7636.75
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik