monumenta.ch > Seneca > CAPUT 37 > CAPUT 35 > CAPUT 32 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 7 > 3 > 12 > 14 > 2 > 118 > 15 > 114 > 124 > 107 > 119 > 11 > 117 > 1 > 102 > 13 > 106 > 116 > 6
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 5 <<< >>> 7
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 6
1 In omnibus istis, quae modo rettuli, uterque eiusdem rei dominus est.2 Quo modo? Quia alter rei dominus est, alter usus.3 Libros dicimus esse Ciceronis; eosdem Dorus librarius suos vocat, et utrumque verum est.4 Alter illos tamquam auctor sibi, alter tamquam emptor adserit; ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non eodem modo.5 Sic potest Titus Livius a Doro accipere aut emere libros suos.6 Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia; nam cum regio more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest.7 Caesar omnia habet, fiscus eius privata tantum ac sua; et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria.8 Quid eius sit, quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur; nam id quoque, quod tamquam alienum abiudicatur, aliter illius est.9 Sic sapiens animo universa possidet, iure ac dominio sua.
Seneca HOME
bnf6331.124 bnf6383.106 bnf15085.272 med7636.70
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik