monumenta.ch > Seneca > 115 > 5
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 4 <<< >>> 6
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 7, 5
1 Etenim sic omnia sapientis esse dico, ut nihilo minus proprium quisque in rebus suis dominium habeat, quemadmodum sub optimo rege omnia rex imperio possidet, singuli dominio.2 Tempus istius probandae rei veniet; interim hoc huic quaestioni sat est me id, quod aliter sapientis est, aliter meum est, posse donare sapienti.3 Nec mirum est aliquid ei, cuius est totum, posse donari.4 Conduxi domum a te; in hac aliquid tuum est, aliquid meum: res tua est, usus rei tuae meus est.5 Itaque nec fructus tanges colono tuo prohibente, quamvis in tua possessione nascantur, et, si annona carior fuerit aut fames.6 Heu! frustra magnum alterius spectabis acervum in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua.7 Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec servum tuum, mercennarium meum, abduces et, cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere permisero.8 Vides ergo posse fieri, ut aliquis accipiendo, quod suum est, munus accipiat.
Seneca HOME
bnf6331.124 bnf6383.105 bnf15085.272 med7636.70
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik