monumenta.ch > Seneca > 13 > 12 > 10 > 10 > 19 > 25 > > 22 > 16 > 17 > 21 > 39 > 26 > 23 > c > 27 > 7 > 1 > 14 > 23 > 13 > 31 > 15 > 12 > 1 > 22 > 4 > 6 > 11 > 39
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 38 <<< >>> 40
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 39
1 Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est.2 Hoc ait: " In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur".3 Haec dis audientibus: " Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator".
Seneca HOME
bnf6331.123 bnf6383.102 bnf15085.267 med7636.67