monumenta.ch > Seneca > 19 > 15 > 22 > 24 > 18 > 32 > 21 > 38 > 17 > 34 > 28 > 34 > 18 > 22 > 16 > 25 > 11 > 15 > 13 > 24
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 23 <<< >>> 25
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 24
1 Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant? Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus; ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant.2 Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas.3 Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus accepimus, dum aut nescimus aut nolumus.
Seneca HOME
bnf6331.121 bnf6383.102 bnf15085.260 med7636.62