monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 19 <<<     >>> 21

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 20

1 " Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes; non enim propter te moventur".2 Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur; universorum enim pars sum.3 Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est; nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit; sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi; quid enim nos conferre illis possumus?
Seneca HOME

bnf6331.121 bnf6383.101 bnf15085.258 med7636.61