monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29 > 25 > 31 > 18
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 17 <<<     >>> 19

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 18

1 Platon cum flumen nave transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens dixit positum illi esse apud Platonem officium; deinde paulo post, cum alium atque alium gratis eadem sedulitate transveheret, negavit illi iam apud Platonem positum officium.2 Nam ut tibi debeam aliquid pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tamquam mihi; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum.3 Quid ergo? Nihil tibi debebitur pro hoc? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus debeo.
Seneca HOME

bnf6331.121 bnf6383.100 bnf15085.170 med7636.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik