monumenta.ch > Seneca > 12
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 11 <<<     >>> 13

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 12

1 Intellego iam, quid velis quaerere; non opus est te dicere; vultus tuus loquitur.2 " Si quis sua nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid? Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant".3 Dicam, mi Liberalis; sed prius istam quaestiunculam dividam et rem aequam ab iniqua separabo.4 Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua.5 Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut opimos boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat.6 Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.
Seneca HOME

bnf6331.119 bnf6383.97 bnf15085.255 med7636.58

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik