monumenta.ch > Seneca > 10 > 9
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 8 <<<     >>> 10

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 9

1 Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit.2 Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est? Atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret? Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit; et amicum et inimicum voluntas facit.3 Quam multos militiae morbus eripuit! Quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit; ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.4 Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit.5 Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo.6 Profuit, cum vellet nocere: imitabor ipsum.
Seneca HOME

bnf6331.119 bnf6383.96 bnf15085.254 med7636.57

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik