monumenta.ch > Seneca > 1
>>> Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 2

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 6, 1

1 Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur et semper extra vitam iacent; quaedam et, dum quaeruntur, oblectamento sunt et quaesita usui.2 Omnium tibi copiam faciam; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci.3 Quin his quoque, si abire protinus iusseris, non nihil actum erit; nam etiam quae discere supervacuum est, prodest cognoscere.4 Ex vultu igitur tuo pendebo; prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.
Seneca HOME

bnf6331.119 bnf6383.92 bnf15085.250 med7636.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik