monumenta.ch > Seneca > 23
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 5, 22 <<<     >>> 24

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 5, 23

1 Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt; eodem modo quorundam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet.2 Hanc pervellamus.3 " Noli munus tuum in iniuriam vertere; iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim.4 Quid, si ignoro, quid desideres? Quid, si occupationibus districtus et in aha vocatus occasionem non observavi? Ostende mihi, quid possim, quid velis.5 Quare desperes, antequam temptes? Quare properas et beneficium et amicum perdere? Unde scis, nolim an ignorem, animus an facultas desit mihi? Experire".6 Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.
Seneca HOME

bnf6331.118 bnf6383.91 bnf15085.249 med7636.54