monumenta.ch > Seneca > 30 > 32 > 32 > 33 > 93 > 24 > 81 > 88 > 21 > 15 > 32 > 4 > 6 > 1 > 33 > 7 > 98 > 11 > 95 > 19 > 31 > 18 > 27 > 17 > 25 > 35
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 34 <<<     >>> 36

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 35

1 Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare.2 Quid enim, si, quod illi pollicitus sum, patria sibi dare iusserit? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram? Promisi tibi in matrimonium filiam; postea peregrinus apparuisti; non est mihi cum externo conubium; eadem res me defendit, quae vetat.3 Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum; alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi et me fide liberat.4 Promisi advocationem: postea apparuit per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri; promisi me peregre exiturum: sed iter infestari latrociniis nuntiatur; in rem praesentem venturus fui: sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet.5 Omnia esse debent eadem, quae fuerunt, eum promitterem, ut promittentis fidem teneas; quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum virum et ingratum comperi? Quod tamquam digno dabam, indigno negabo et nascendi quoque causam habebo deceptus.
Seneca HOME

bnf6331.114 bnf6383.72 bnf15085.163 med7636.44

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik