monumenta.ch > Seneca > 31
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 30 <<< >>> 32
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 31
1 Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos volo.2 Interdum enim solemus dicere: " Quid sibi voluit providentia, quae Arrhidaeum regno imposuit?" Illi putas hoc datum? Patri eius datum est et fratri.3 " Quare C Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis humani avidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset? " Quid ergo? Tu hoc illi datum existimas? Patri eius Germanico datum, avo proavoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt.4 Quid? Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum menstruum ore hiante exceptare? Numquid enim ipse dissimulabat? Numquid purus videri volebat? Referam tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente laudari.5 Pollioni Annio iacenti obsceno verbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat; et eum Pollionis adtractiorem vidisset frontem: " Quidquid," inquit, " mali dixi, mihi et capiti meo! " Hoc dictum suum ipse narrabat.6 Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti? Nempe dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem eius iacere.
Seneca HOME
bnf6331.114 bnf6383.70 bnf15085.232 med7636.43