monumenta.ch > Seneca > 36 > 40 > 29 > 37 > 32 > 19 > 32 > 16 > 36 > 31 > 25
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 24 <<<     >>> 26

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 25

1 Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi.2 Di autem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem secuntur? Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere! Vide, quanta cotidie moliantur, quanta distribuant; quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent.3 Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt.4 Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat.5 Pudeat ullum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos!
Seneca HOME

bnf6331.113 bnf6383.67 bnf15085.162 med7636.41

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik