monumenta.ch > Seneca > 100 > 3 > 12 > 3 > 2 > 12
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 11 <<<     >>> 13

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 12

1 "Dicitis," inquit, "beneficium creditum insolubile esse; creditum autem non est res per se expetenda".2 Cum creditum dicimus, imagine et translation utimur; sic enim et legem dicimus iusti iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda.3 Ad haec verba demonstrandae rei causa descendimus; eum dico creditum, intellegitur tamquam creditum.4 Vis scire? Adicio insolubile, eum creditum nullum non solvi aut possit aut debeat.5 Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit.6 Sic latronibus circumventum defendo, ut tuto transire permittatur; reum gratia laborantem tueor et hominum potentium factionem in me converto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in partem alteram possim et securus spectare aliena certamina; spondeo pro iudicato et suspensis amici bonis libellum deicio creditoribus eius me obligaturus; ut possim servare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.7 Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto anno empturus sit, disputat; cum erit, tuendum est.8 Eadem in beneficio ratio est; nam cum interrogaveris, quid reddat, respondebo: bonam conscientiam.9 Quid reddat beneficium? Dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia; si quicquam praeter ipsas, ipsas non petis.10 In quid mundus vices suas solvit? In quid sol diem extendit et contrahit? Omnia ista beneficia sunt, fiunt enim nobis profutura.11 Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare.12 Quare ergo dat? Ne non det, ne occasionem bene faciendi perdat.
Seneca HOME

bnf6331.112 bnf6383.60 bnf15085.224 med7636.37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik