monumenta.ch > Seneca > 36 > 40 > 29 > 37 > 32 > 19 > 32 > 16 > 36 > 31 > 25 > 18 > 26 > 13 > 27 > 29 > 39 > 17 > 22 > 23 > 14 > 91 > 33 > 10
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 9 <<<     >>> 11

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 4, 10

1 Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore.2 Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam.3 Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo.4 Idem in beneficio faciam.5 Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare.6 Nihil enim sine ratione faciendum est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est.7 Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hane exaudimus vocem: " Mallem perdidisse quam illi dedisse "! Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse; aliena enim culpa est, quod non recipimus; quod, cui daremus, non elegimus, nostra.8 In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim; elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus, qui reddidit.9 Ad animum tendit aestimatio mea; ideo locupletem sed indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.
Seneca HOME

bnf6331.111 bnf6383.59 bnf15085.160 med7636.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik