monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 37 <<<    

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 38

1 Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint.2 Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere: ' Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, sive aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui; ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer.3 ' Certate, obsecro vos, et fessi quoque restituite aciem.4 Felices, qui vincent, felices, qui vincentur! Quid eo adulescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri dicere): 'Patrem meum beneficiis vici'? Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit a filio se suo beneficiis victum? Quid autem est felicius quam ibi cedere? "
Seneca HOME

bnf6331.110 bnf6383.54 bnf15085.219 med7636.34

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik