monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22 > 16 > 36 > 22 > 40 > 11 > 14
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 13 <<< >>> 15
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 14
1 Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora; quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur.2 Etiam atque etiam, cui des, considera: nulla actio erit, nulla repetitio.3 Erras, si existimas succursurum tibi iudicem; nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis fidem specta.4 Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent et magnifica sunt; pollues illa, si materiam litium feceris.5 Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens: " Redde, quod debes "; haec turpissima est in beneficio.6 " Redde!'" Quid? Reddet vitam, quam debet? Dignitatem? Securitatem? Sanitatem? Reddi maxima quaeque non possunt.7 " At pro iis," inquit, " aliquid, quod tanti sit".8 Hoc est, quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus.9 Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam; sua sponte in ista fertur.10 Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.
Seneca HOME
bnf6331.108 bnf6383.42 bnf15085.155 med7636.27
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik