monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 9 <<<     >>> 11

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 10

1 Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae; itaque potest, qui nondum reddidit, reddere.2 Dic enim, intra quod tempus deprendatur ingratus.3 Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent; an hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste? Quam deinde poenam ingratis constituimus? Unam omnibus, cum disparia sint? Inaequalem et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem? Age, intra pecuniam versabitur taxatio.4 Quid, quod quaedam vitae beneficia sunt et maiora vita? His quae pronuntiantur poena? Minor beneficio? Iniqua est.5 Par et capitalis? Quid inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus?
Seneca HOME

bnf6331.107 bnf6383.40 bnf15085.209 med7636.27

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik