monumenta.ch > Seneca > 7 > 3 > 4
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 3 <<<     >>> 5

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 4

1 Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui adsidue queritur, quod adversus praeterita simus ingrati, quod, quaecumque percipimus bona, non reducamus nec inter voluptates numeremus, cum certior nulla sit voluptas, quam quae iam eripi non potest.2 Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere; futura pendent et incerta sunt; quod praeteriit, inter tuta sepositum est.3 Quomodo gratus esse quisquam adversus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit praesentium totus ac futurorum? Memoria gratum facit; memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.
Seneca HOME

bnf6331.107 bnf6383.37 bnf15085.154 med7636.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik