monumenta.ch > Seneca > 61 > 2
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 1 <<<     >>> 3

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 3, 2

1 Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret? Apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio.2 Denique ad reddendam gratiam et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante fortuna; qui meminit, sat sine impendio gratus est.3 Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non praestat, nullum habet, quo lateat, patrocinium; numquam enim voluit gratus esse, qui beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret.4 Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
Seneca HOME

bnf6331.106 bnf6383.37 bnf15085.206 med7636.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik