monumenta.ch > Seneca > 23 > 10 > 35 > 96 > 16 > 97 > 87 > 22 > 86 > 84 > 34 > 83 > 82 > 24 > 2 > 28 > 30 > 29 > 85 > 29 > 32 > 33
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 32 <<<     >>> 34

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 33

1 Beneficium mihi dedit; accepi non aliter, quam ipse accipi voluit: iam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum.2 Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio.3 Facit Phidias statuam; alius est fructus artis, alius artificii: artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu; perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit.4 Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiae; hunc absoluto opere percipit; alter famae; tertius utilitatis, quem allatura est aut gratia aut venditio aut aliqua commoditas.5 Sic bene ficii fructus primus ille est conscientiae; hunc percipit, qui, quo voluit, munus suum pertulit; secundus et tertius est et famae et eorum, quae praestari in vicem possunt.6 Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.
Seneca HOME

bav1547.58 bnf6331.106 bnf6383.34 bnf15085.204 med7636.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik