monumenta.ch > Seneca > 23
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 22 <<<     >>> 24

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 23

1 Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere; testem beneficii et conscium vitant; quos scias licet male cogitare.2 Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est, cui datur, ita accipienti adhibenda contio est; quod pudet debere, ne acceperis.3 Quidam furtive gratias agunt et in angulo et ad aurem; non est ista verecundia, sed infitiandi genus; ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias.4 Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum dare.5 Idem faciunt, qui dant operam, ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotissimum sit.6 Verentur palam ferre, ut sua potius virtute quam alieno adiutorio consecuti dicantur; rariores in eorum officiis sunt, quibus vitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem clientium timent, graviorem subeunt ingratorum.
Seneca HOME

bnf6331.105 bnf15085.200

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik