monumenta.ch > Seneca > 9
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 8 <<< >>> 10
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 9
1 Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto.2 Palam, quae consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit; rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitate egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus prosunt.
Seneca HOME
bnf6331.103 bnf15085.194