monumenta.ch > Seneca > 30 > 66 > 9 > 54 > 8
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 7 <<<     >>> 9

Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 8

1 Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa.2 " Tamen," inquit, " effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quod vitabat, potuit; nam aliquot postea, qui idem rogarent, inventi sunt, quos omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit".3 Non est illud liberalitas, censura est. 4 Auxilium est, principale tributum est; beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum.5 Ad iudicem missus sum; ut impetrarem, causam dixi.
Seneca HOME

bnf6331.103 bnf15085.194