monumenta.ch > Seneca > 8 > 3
Seneca, Agamemnon, 5, Scaena II. Electra Orestes tacitus <<<     >>> Scaena IV. Clytaemnestra Electra Aegisthus Cassandra

Seneca, Agamemnon, 5, Scaena III. Strophius Electra Orestes tacitus

1 Stro. Phocide relicta Strophius Elea inclutus
2 palma revertor. causa veniendi fuit
3 gratari amico, cuius impulsum manu
4 cecidit decenni Marte concussum Ilium.
5 Quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat
6 pavetque maesta? regium agnosco genus.
7 Electra, fletus causa quae laeta in domo est?
8 Elec. Pater peremptus scelere materno iacet,
9 comes paternae quaeritur natus neci,
10 Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.
11 Stro. O nulla longi temporis felicitas!
12 Elec. Per te parentis memoriam obtestor mei,
13 per sceptra terris nota, per dubios deos:
14 recipe hunc Oresten ac pium furtum occule.
15 Stro. Etsi timendum caesus Agamemnon docet,
16 aggrediar et te, Oresta, furabor libens.
17 fidem secunda poscunt, adversa exigunt]
18 cape hoc decorum ludicri certaminis,
19 insigne frontis; laeva victricem tenens
20 frondem virenti protegat ramo caput,
21 et ista donum palma Pisaei Iovis
22 velamen eadem praestet atque omen tibi.
23 Tuque, o paternis assidens frenis comes,
24 condisce, Pylade, patris exemplo fidem.
25 Vos Graecia nunc teste veloces equi
26 infida cursu fugite praecipiti loca.
27 Elec. Excessit, abiit, currus effreno impetu
28 effugit aciem. tuta iam opperiar meos
29 hostes et ultro vulneri opponam caput.
30 Adest cruenta coniugis victrix sui,
31 et signa caedis veste maculata gerit.
32 manus recenti sanguine etiamnunc madent
33 vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
34 concedam ad aras. -- Patere me vittis tuis,
35 Cassandra, iungi paria metuentem tibi.
Seneca HOME

bav1671.291 bis955.295 bnf8055.393 bnf8260.117

Seneca, Agamemnon, 5, Scaena II. Electra Orestes tacitus <<<     >>> Scaena IV. Clytaemnestra Electra Aegisthus Cassandra
monumenta.ch > Seneca > 8 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik