monumenta.ch > Seneca > 16 > 34 > 2c > 24 > 37 > 36 > 2
Seneca, Agamemnon, 2, Scaena I. Clytaemnestra Nutrix <<<     >>> Chorus

Seneca, Agamemnon, 2, Scaena II. Aegisthus Clytaemnestra Nutrix

1 Aeg. Quod tempus animo semper ac mente horrui
2 adest profecto, rebus extremum meis.
3 quid terga vertis, anime? quid primo impetu
4 deponis arma? crede perniciem tibi
5 et dira saevos fata moliri deos:
6 oppone cunctis vile suppliciis caput,
7 ferrumque et ignes pectore adverso excipe,
8 Aegisthe: non est poena sic nato mori.
9 Tu nos pericli socia, tu, Leda sata,
10 comitare tantum: sanguinem reddet tibi
11 ignavus iste ductor ac fortis pater.
12 sed quid trementis circuit pallor genas
13 iacensque vultu languido optutus stupet?
14 Clyt. Amor iugalis vincit ac flectit retro,
15 referimur illuc, unde non decuit prius
16 abire; sed nunc casta repetatur fides,
17 nam sera numquam est ad bonos mores via:
18 quem paenitet peccasse paene est innocens.
19 Aeg. Quo raperis amens? credis aut speras tibi
20 Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil
21 subesset animo quod graves faceret metus,
22 tamen superba et impotens flatu nimis
23 Fortuna magno spiritus tumidos daret.
24 gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit:
25 quid rere ad animum suapte natura trucem
26 Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit,
27 veniet tyrannus: prospera animos efferunt.
28 Effusa circa paelicum quanto venit
29 turba apparatu! sola sed turba eminet
30 tenetque regem famula veridici dei.
31 feresne thalami victa consortem tui?
32 at illa nolet. ultimum est nuptae malum
33 palam maritam possidens paelex domum.
34 nec regna socium ferre nec taedae sciunt.
35 Clyt. Aegisthe, quid me rursus in praeceps agis
36 iramque flammis iam residentem incitas?
37 permisit aliquid victor in captam sibi:
38 nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.
39 lex alia solio est, alia privato in toro.
40 quid, quod severas ferre me leges viro
41 non patitur animus turpis admissi memor?
42 Det ille veniam facile cui venia est opus.
43 Aeg. Ita est? pacisci mutuam veniam licet?
44 ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
45 nobis maligni iudices, aequi sibi,
46 id esse regni maximum pignus putant,
47 si quidquid aliis non licet solis licet.
48 Clyt. Ignovit Helenae: iuncta Menelao redit
49 quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
50 Aeg. Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit
51 nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
52 iam crimen ille quaerit et causas parat.
53 nil esse crede turpe commissum tibi:
54 quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
55 ubi dominus odit, fit nocens, non quaeritur.
56 Spartenne repetes spreta et Eurotan tuum
57 patriasque sedes profuga? non dant exitum
58 repudia regum: spe metus falsa levas.
59 Clyt. Delicta novit nemo nisi fidus mea.
60 Aeg. Non intrat umquam regium limen fides.
61 Clyt. Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.
62 Aeg. Pretio parata vincitur pretio fides.
63 Clyt. Surgit residuus pristinae mentis pudor;
64 quid obstrepis? quid voce blandiloqua mala
65 consilia dictas? scilicet nubam tibi,
66 regum relicto rege, generosa exuli?
67 Aeg. Et cur Atrida videor inferior tibi,
68 gnatus Thyestae?
69 Clyt. Si parum est, adde et nepos.
70 Aeg. Auctore Phoebo gignor; haud generis pudet.
71 Clyt. Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas,
72 quem nocte subita frena revocantem sua
73 caelo expulistis? quid deos probro addimus?
74 subripere doctus fraude geniales toros,
75 quem Venere tantum scimus inlicita virum,
76 facesse propere ac dedecus nostrae domus
77 asporta ab oculis: haec vacat regi ac viro.
78 Aeg. Exilia mihi sunt haud nova; assuevi malis.
79 si tu imperas, regina, non tantum domo
80 Argisve cedo: nil moror iussu tuo
81 aperire ferro pectus aerumnis grave.
82 Clyt. Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam.
83 quae iuncta peccat debet et culpae fidem.
84 secede mecum potius, ut rerum statum
85 dubium ac minacem iuncta consilia explicent.
Seneca HOME

bav1671.269 bis955.272 bnf8055.376 bnf8260.108

Seneca, Agamemnon, 2, Scaena I. Clytaemnestra Nutrix <<<     >>> Chorus
monumenta.ch > Seneca > 16 > 34 > 2c > 24 > 37 > 36 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik