monumenta.ch > Seneca > CAPUT 14 > 7 > 1 > CAPUT 14 > 105
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 17, [104] Seneca Lucilio suo salutem <<< >>> [106] Seneca Lucilio suo salutem
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 17, [105] Seneca Lucilio suo salutem
1 Quae observanda tibi sint, ut tutior vivas, dicam.2 Tu tamen sic audias censeo ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris.3 Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.4 Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus, ut multi in illo remedii causa delituerint.5 Quem quis contemnit, violat sine dubio, sed transit; nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet.6 Etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.7 Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis.8 Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara.9 Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si scieris in sinu gaudere. 10 Odium aut est ex offensa: hoc vitabis neminem lacessendo; aut gratuitum: a quo te sensus communis tuebitur.11 Fuit hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt nec inimicum.12 Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas; eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa.13 Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis.14 Nulli non ad nocendum satis virium est.15 Adice nunc, quod qui timetur, timet; nemo potuit terribilis esse secure. 16 Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit.17 Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.18 Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum.19 Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit.20 Nemo quod audierit, tacebit.21 Nemo quantum audierit, loquetur.22 Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem.23 Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est.24 Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si quod modo secretum erat, rumor est. 25 Securitatis magna portio est nihil inique facere.26 Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant.27 Trepidant enim, cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit.28 Dat poenas quisquis expectat; quisquis autem meruit, expectat.29 Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi.30 Et inter somnos movetur et, quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi obliteratum videtur, non satis tectum.31 Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam.32 VALE.
Seneca HOME
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 17, [104] Seneca Lucilio suo salutem <<< >>> [106] Seneca Lucilio suo salutem
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 14 > 7 > 1 > CAPUT 14 > 105